I Regum 16:31
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
32Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria,
Cross References
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Numbers 16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
Deuteronomy 7:4quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
Judges 1:31Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
Judges 3:7Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Judges 10:12Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?