The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:2

Genesis 6:2

videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That the sons of God saw the daughters of men that they were fair; and they took them wives of all which they chose.

In Context

1Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, + 6.1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram. HIER., in Quæst. Hebr. Verbum Hebraicum Elohim utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila filios deorum dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: Videntes filii potentum filias hominum.

3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

Read all of Genesis 6

Cross References

Genesis 4:26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. + 4.26 Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.

Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: + 24.3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.

Genesis 27:46Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.

Deuteronomy 7:3neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo:

Joshua 23:12Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:1Genesis 6Genesis 6:3 →