I Regum 17:12
Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
1 Samuel 14:45Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. + 14.45 Qui fecit. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan præterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.
1 Samuel 20:21Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.
1 Samuel 26:10Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.
Jeremiah 4:2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.