I Regum 17:20
Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 38:7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Exodus 17:4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
1 Samuel 7:8Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
2 Kings 4:33ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
2 Kings 19:15et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
Psalms 73:13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. + 73.13 Tu confirmasti. AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit. 1