1 Kings 17:21
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
Cross References
2 Kings 4:33ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.
Acts 20:10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. + 20.10 Cum descendisset Paulus, incubuit. ID. Descendit et incubuit, complexus est, etc., usque ad et sole justitiæ afflante, redivivus adducitur. Anima enim ipsius in ipso est. RAB. Id est non ex toto discessit, vel rediit. Hoc propter incredulos dixit, ut: Non est mortua puella, sed dormit: sic enim desperatio tollitur.