I Regum 18:33
et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:6detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. + 1.6 Detractaque, etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.
Judges 6:20Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
Daniel 3:25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
John 19:33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,