The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 1 › Leviticus 1:6

Leviticus 1:6

detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. + 1.6 Detractaque, etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall flay the burnt offering, and cut it into his pieces.

In Context

5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.

7Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:

Read all of Leviticus 1

Cross References

Leviticus 2:6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. + 2.6 Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.

1 Kings 18:33et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 1:5Leviticus 1Leviticus 1:7 →