The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 20 › I Regum 20:38

I Regum 20:38

Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. + 20.38 Abiit ergo. Michæas parabola usus est propter sermones quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis quam ad se pertinere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So the prophet departed, and waited for the king by the way, and disguised himself with ashes upon his face.

In Context

37Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.

39Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. + 20.39 Erit anima. Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius, elidantur: quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat, si paciscamur cum diabolo, æternam nobis per hoc imminere pœnam.

Read all of I Regum 20

Cross References

1 Kings 14:2Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.

Matthew 6:16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. + 6.16 Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant. Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 20:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 20:37I Regum 20I Regum 20:39 →