1 Kings 21:6
Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 5:9Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde:
Proverbs 14:30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. + 14.30 Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.
James 4:2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. + 4.2 Propter quod. Propter hæc, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.