Proverbs 14:30
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. + 14.30 Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A sound heart is the life of the flesh: but envy the rottenness of the bones.
In Context
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Cross References
1 Kings 21:6Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.
Proverbs 3:8sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. + 3.8 Sanitas quippe erit. In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.
Proverbs 12:4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Acts 7:9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, + 7.9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.
2 Timothy 1:7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.