The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 22 › I Regum 22:19

I Regum 22:19

Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Hear thou therefore the word of the LORD: I saw the LORD sitting on his throne, and all the host of heaven standing by him on his right hand and on his left.

In Context

18(Dixit ergo rex Israël ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)

20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.

Read all of I Regum 22

Cross References

Exodus 24:9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël:

Numbers 24:3assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.3 Dixit Balaam. ORIG., hom. 17. Dixit Balaam filius Beor, etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. Cujus obturatus, etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hæc vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.

Job 1:6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. + 1.6 Quadam autem die. GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die cœpta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahæ, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Isræl infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate æris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum prædicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Affuit inter eos. Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut cæcus non videt lumen quo illustratur. Inter eos etiam Satan. Quia bonis Dei cogitationibus quæ ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: Unde venis? quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Circumivi terram. Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: Nunquid considerasti servum meum, quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanæ laudat: unde ipse gravius contra sævit, dicens: Nunquid frustra? quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quæ bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: Ecce universa substantia quam habet in manu tua est.

Isaiah 1:10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. + 1.10 Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.

Isaiah 28:14Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 22:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 22:18I Regum 22I Regum 22:20 →