Isaiah 1:10
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. + 1.10 Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.
Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.
Jeremiah 9:26super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
Ezekiel 16:35Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: