I Regum 4:13
Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
Cross References
Deuteronomy 3:4vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. + 3.4 Sexaginta. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quæ in filiis iræ regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.
Deuteronomy 3:10omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
Deuteronomy 4:43Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse.
Joshua 21:38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
2 Kings 9:1Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. + 9.1 Vade. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.
1 Chronicles 2:23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.