The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 3 › Deuteronomy 3:4

Deuteronomy 3:4

vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. + 3.4 Sexaginta. Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quæ in filiis iræ regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And we took all his cities at that time, there was not a city which we took not from them, threescore cities, all the region of Argob, the kingdom of Og in Bashan.

In Context

3Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem,

5Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.

Read all of Deuteronomy 3

Cross References

Numbers 32:33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

Joshua 13:30cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 3:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 3:3Deuteronomy 3Deuteronomy 3:5 →