I Regum 5:18
quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum. + 5.18 Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum. ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 13:5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;
Psalms 83:7in valle lacrimarum, in loco quem posuit. + 83.7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. 1