I Regum 5:17
Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: + 5.17 Præcepitque rex ut tollerent. BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes. BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento, etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi. BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 7:5Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? + 7.5 Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.
1 Kings 6:7Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. + 6.7 Domus autem, etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.
1 Chronicles 22:2Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
Isaiah 28:16Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. + 28.16 Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.
1 Peter 2:6Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. + 2.6 Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc.