I Regum 6:15
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. + 6.15 Et ædificavit parietes. BED., ibid. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent. Parietes domus. Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem. A pavimento. Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonæ actionis, et usque ad ingressum patriæ cœlestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione sæculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: Christi bonus odor sumus Deo II Cor. 2.. Et texit pavimentum. BED. ibid. Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit: Super omnia autem charitatem habentes, etc. I Tim. I; Col. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.