I Regum 7:25
Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. + 7.25 Duodecim. BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti, etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem prædicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in præsenti videre et cognoscere legendo valemus. Quæ vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:44Et mare unum, et boves duodecim subter mare.
Jeremiah 52:20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum. + 52.20 Columnas quoque, etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quæ maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt.
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Luke 24:47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Revelation 4:6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.