I Regum 8:17
Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it was in the heart of David my father to build an house for the name of the LORD God of Israel.
In Context
Cross References
2 Samuel 7:3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. + 7.3 Omne quod est in corde tuo, vade et fac. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.
1 Chronicles 17:2Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.