1 Chronicles 28:2
Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 48:2Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. + 48.2 Qui confortatus, etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha , quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.
Deuteronomy 17:20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. + 17.20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.
1 Kings 1:47Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
1 Chronicles 6:31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: + 6.31 Isti sunt quos constituit, anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, prælibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.
1 Chronicles 17:1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
1 Chronicles 22:2Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.