Petri i 1:14
quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: + 1.14 Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As obedient children, not fashioning yourselves according to the former lusts in your ignorance:
In Context
Cross References
Deuteronomy 27:10audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
Romans 6:4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. + 6.4 Consepulti. Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.
Ephesians 2:2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?
Ephesians 5:6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. + 5.6 Inanibus verbis. Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua, ad supplicia trahentia.
1 Thessalonians 4:5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum:
1 Peter 4:2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.