1 Peter 2:10
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. + 2.10 Qui aliquando. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Hosea 1:9Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Romans 9:25sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. + 9.25 Sicut in Osee. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.
Romans 11:6Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. + 11.6 Alioquin gratia jam non est gratia. Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.
1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.
Hebrews 4:16Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. + 4.16 In auxilio opportuno. Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.