Romans 11:6
Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. + 11.6 Alioquin gratia jam non est gratia. Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 9:4ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.
Romans 4:4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. + 4.4 Ei autem, etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam. Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum. AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.
1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc
Galatians 5:4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. + 5.4 A gratia excidistis. Quæ ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit.
2 Timothy 1:9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. + 1.9 Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.