The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 2 › 1 Peter 2:24

1 Peter 2:24

qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who his own self bare our sins in his own body on the tree, that we, being dead to sins, should live unto righteousness: by whose stripes ye were healed.

In Context

23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: + 2.23 Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.

25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. + 2.25 Et episcopum. Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et, Visitavit nos oriens ex alto.

Read all of 1 Peter 2

Cross References

Exodus 28:38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. + 28.38 Portabitque Aaron. Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Erit autem lamina, etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.

Leviticus 22:9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. + 22.9 Custodiant, etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. I Cor. 11.

Numbers 18:22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

Psalms 38:4Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. + 38.4 Concaluit cor meum intra me. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator. 1

Isaiah 53:4Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.

Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 2:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 2:231 Peter 21 Peter 2:25 →