Isaiah 53:4
Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 7:45bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Isaiah 53:5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. + 53.5 Livore. ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.
Matthew 8:17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]
John 19:7Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. + 19.7 Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.
Hebrews 9:28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. + 9.28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.