The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:13

1 Peter 3:13

Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? + 3.13 Et quis est. BEDA. Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And who is he that will harm you, if ye be followers of that which is good?

In Context

12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. + 3.14 Timorem autem. In futuro eritis beati, in præsenti autem ne timueritis timorem eorum, id est illa quæ in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi.

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Proverbs 15:9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

1 Corinthians 14:1Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.

1 Thessalonians 5:15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. + 5.15 Malum pro malo. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes, etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione. Id est, semper juste vivite et æterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio.

3 John 1:11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:121 Peter 31 Peter 3:14 →