The Bible Software
bible.softwarePetri iPetri i 4 › Petri i 4:10

Petri i 4:10

Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As every man hath received the gift, even so minister the same one to another, as good stewards of the manifold grace of God.

In Context

9Hospitales invicem sine murmuratione.

11Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 4.11 Si quis loquitur. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne præter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel præter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. Si quis ministrat. BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiæ ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

Read all of Petri i 4

Cross References

Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Matthew 24:21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.

Matthew 25:44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? + 25.44 Domine, quando, etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: Quandiu non fecistis uni, etc.

Luke 8:3et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. + 8.3 Et Joanna, etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Procuratoris Herodis. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. De facultatibus, etc. Antiquus mos erat Judæorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret prædicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.

Luke 16:1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. + 16.1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 4:9Petri i 4Petri i 4:11 →