Matthew 25:14
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.
Luke 16:1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. + 16.1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.
Luke 20:9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. + 20.9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.
1 Corinthians 3:5ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
1 Corinthians 12:4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: + 12.4 Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.
Ephesians 4:11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.