Petri i 4:4
In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. + 4.4 Blasphemantes. ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiæ et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
Cross References
Matthew 23:25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! + 23.25 Væ vobis. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis. Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse.
Acts 13:45Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.
1 Peter 2:12conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. + 2.12 Ex bonis operibus considerantes. ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.
2 Peter 2:12Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
Jude 1:10Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.