bible.software › Jude › Jude 1 › Jude 1:10
Jude 1:10
Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But these speak evil of those things which they know not: but what they know naturally, as brute beasts, in those things they corrupt themselves.
In Context
9Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. + 1.9 Cum Michæl, etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, disputans cum Pharaone, altercaretur, id est signa faceret alterna contra signa magorum, de corpore Moysi, id est populo Isræl, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, non est ausus inferre pœnam blasphemiæ hujus sæculi, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus.
11Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt ! + 1.11 Væ illis, etc. Quia per omnia hæretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse, ostendit eos diversis malis subjectos. BEDA. In viam Cain abeunt, qui propter invidiam, etc., usque ad veritatem quam noverunt impugnant.
Read all of Jude 1
Cross References
Romans 1:21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.
This Verse In Other Editions
Study Jude 1:10