I Samuelis 13:18
porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. + 14.2 Balæ. HIERON. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebræi hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem, quod tertio terræ motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversæ, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quæ Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Græcis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariæ potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est cæcitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum cæcitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum, regem Gomorrhæ, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis sæculi angustiantur ac nefas rapinæ agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamæ, id est terrenæ, cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur I Cor. 15. Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli mæroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia. Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur præcipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
Joshua 10:11Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.
Joshua 16:5Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
1 Chronicles 6:68Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
Nehemiah 11:34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,