The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 14 › Genesis 14:2

Genesis 14:2

inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. + 14.2 Balæ. HIERON. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebræi hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem, quod tertio terræ motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversæ, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quæ Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Græcis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariæ potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est cæcitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum cæcitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum, regem Gomorrhæ, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis sæculi angustiantur ac nefas rapinæ agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamæ, id est terrenæ, cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur I Cor. 15. Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli mæroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia. Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur præcipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That these made war with Bera king of Sodom, and with Birsha king of Gomorrah, Shinab king of Admah, and Shemeber king of Zeboiim, and the king of Bela, which is Zoar.

In Context

1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium + 14.1 Amraphel. Interpretatur dixit ut caderet, et est rex Sennaar, quæ excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat hæreticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt. Arioch. Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et sæculi illecebris volvuntur. Chodorlahomor. Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus sæculi: hypocrisim significat, quæ licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit. Thadal. Sciens jugum vel explorator, qui est rex gentium; avaritiam significat, quæ sagax et versuta multos sibi subjugat. Amraphel, etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quæ quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem sæculi.

3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

Read all of Genesis 14

Cross References

Genesis 10:19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

Genesis 19:20est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? + 19.20 Est civitas, etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta, etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum, etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:

Deuteronomy 34:3et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.

Nehemiah 11:34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,

Isaiah 15:5Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. + 15.5 Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor. ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.

Hosea 11:8Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 14:1Genesis 14Genesis 14:3 →