1 Samuel 13:2
Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. + 13.2 Gabaa. ID. Urbs est Phinees filii Eleazari, etc., usque ad viri cum Saul remanentes catholici Christo firmiter adhærentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 18:28et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
Judges 19:12Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienæ, quæ non est de filiis Israël: sed transibo usque Gabaa,
1 Samuel 10:26Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
1 Samuel 13:23Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
1 Samuel 14:31Percusserunt ergo in die illa Philisthæos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis:
1 Samuel 15:34Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.