I Samuelis 13:1
Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. + 13.1 Filius unius anni, etc. RAB. Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitæ suæ populum judicaverat ut alii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saul reigned one year; and when he had reigned two years over Israel,
In Context
Cross References
Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.