1 Samuel 13:7
Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Numbers 32:33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Deuteronomy 20:8His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
Joshua 13:8cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
Joshua 13:24Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
1 Samuel 17:11Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.