1 Samuel 13:9
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:6et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. + 12.6 Decimas et primitias, etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.
1 Samuel 14:18Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)
2 Samuel 24:25et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israël. + 24.25 Et obtulit holocausta. Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non prævaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Hæc est domus Dei, etc. In hoc loco secundum Hebræos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.
Psalms 37:7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1
Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.