I Samuelis 14:49
Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
48Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.
Cross References
1 Samuel 18:17Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. + 18.17 Dixitque. ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiæ suæ, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.
1 Samuel 25:44Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. + 25.44 Phalti filio. RAB. Sicut tradunt Hebræi, non cognovit eam Phalti, quia si cognovisset, David postea non recepisset eam, quia in lege prohibetur. Phalti enim de Gallim erat, id est de mundatione, id est de lege. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis, quando Michol ei datur. Phalti enim vadens dicitur. quando aufertur; Phaltiel, id est evadens a Deo dicitur: quia custodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis: tamen secutus est eam plorans usque Baurim præ gaudio, quia non tetigerat eam.
2 Samuel 3:13Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me.
1 Chronicles 8:33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.