bible.software › I Samuelis › I Samuelis 2 › I Samuelis 2:11
I Samuelis 2:11
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Elkanah went to Ramah to his house. And the child did minister unto the LORD before Eli the priest.
In Context
10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, + 2.12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.
Read all of I Samuelis 2
Cross References
1 Samuel 1:28Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:
1 Samuel 3:1Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. + 3.1 RAB., in lib. Reg. Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et prælatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 2:11