I Samuelis 2:12
Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, + 2.12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the sons of Eli were sons of Belial; they knew not the LORD.
In Context
Cross References
Deuteronomy 13:13Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:
Judges 2:10Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
1 Samuel 3:7Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
1 Samuel 25:17Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
1 Kings 21:13Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
Jeremiah 9:6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.