I Samuelis 2:30
Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, + 29.9 Postquam, etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.
Numbers 25:11Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
Judges 9:10Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. + 9.10 Dixeruntque. ID., ibid. Ligna silvæ sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. ID., ibid. Vitis autem Christus est qui dixit: Ego sum vitis vera Joan. 15.. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinæ legis dulcedine reprobatur. Dixeruntque. ID. Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: et exiet ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.
1 Kings 2:27Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.