The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 9 › Iudicum 9:10

Iudicum 9:10

Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. + 9.10 Dixeruntque. ID., ibid. Ligna silvæ sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. ID., ibid. Vitis autem Christus est qui dixit: Ego sum vitis vera Joan. 15.. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinæ legis dulcedine reprobatur. Dixeruntque. ID. Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: et exiet ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the trees said to the fig tree, Come thou, and reign over us.

In Context

9Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?

11Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?

Read all of Iudicum 9

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 9:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 9:9Iudicum 9Iudicum 9:11 →