bible.software › I Samuelis › I Samuelis 2 › I Samuelis 2:6
I Samuelis 2:6
Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD killeth, and maketh alive: he bringeth down to the grave, and bringeth up.
In Context
5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
Read all of I Samuelis 2
Cross References
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
1 Kings 17:22Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
Job 5:18quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. + 5.18 Quia ipse vulnerat. IDEM. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quæ secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia sæcularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit:
Psalms 68:20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; + 68.20 Tu scis improperium. ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. ID. Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret. 1
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 2:6