I Samuelis 2:5
Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
Cross References
1 Samuel 1:20Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. + 1.20 Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.
Psalms 113:9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: + 113.9 Non nobis. CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. 1
Jeremiah 15:9Infirmata est quæ peperit septem; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.] + 15.9 Septem. ID. Verbum Hebraicum Saba, vel septem, vel juramentum, vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in æternum spirituali gladio perdens populum suum.
Luke 16:25Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: + 16.25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.