bible.software › I Samuelis › I Samuelis 23 › I Samuelis 23:13
I Samuelis 23:13
Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then David and his men, which were about six hundred, arose and departed out of Keilah, and went whithersoever they could go. And it was told Saul that David was escaped from Keilah; and he forbare to go forth.
In Context
12Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent.
14Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. + 23.14 Ziph. RAB. Apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte ejus tractaverunt. Ziphæi autem florentes vel germinantes interpretantur, et significant eos Judæos, qui florem terreni regni appetentes, cum principibus suis de nece Christi tractaverunt, quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent, et præsidi ad interficiendum traderent; et florentes sæculi Christum in membris, potestates scilicet hujus mundi produnt.
Read all of I Samuelis 23
Cross References
1 Samuel 25:13Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
2 Samuel 15:20Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
Psalms 34:5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. + 34.5 Fiant. ID. Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. Tanquam pulvis ante faciem venti. CASS. A Deo dissoluti, ut nec invicem cohæreant, quos divina gratia non humectat. 1
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 23:13