1 Samuel 25:13
Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 9:14Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
1 Samuel 23:13Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
1 Samuel 27:2Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
1 Samuel 30:21Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. + 30.21 Substiterant. Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiæ, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo præmium beatitudinis cum perfectis præcipiunt.
Proverbs 16:32Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. + 16.32 Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiæ humilitate substernit.
Proverbs 19:11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. + 19.11 Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.