The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 2 › Thessalonicenses i 2:12

Thessalonicenses i 2:12

deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. + 2.12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That ye would walk worthy of God, who hath called you unto his kingdom and glory.

In Context

11sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)

13Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: + 2.13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

Read all of Thessalonicenses i 2

Cross References

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

Romans 9:23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. + 9.23 Ut ostenderet. Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.

Galatians 5:16Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. + 5.16 Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

Philippians 1:27Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:

Colossians 2:6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 2:11Thessalonicenses i 2Thessalonicenses i 2:13 →