Thessalonicenses i 2:13
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: + 2.13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Jeremiah 44:16Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:
Matthew 10:20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Luke 5:1Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. + 5.1 Factum est autem. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. Secus stabat. BEDA. Stagnum, præsens sæculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuæ quietis adiit.
Luke 8:21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
John 15:3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. + 15.3 Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.
John 17:19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.