Thessalonicenses i 4:2
Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. + 4.2 Scitis enim quæ præcepta. HIER. Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum, cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere, maxime cum Moyses Judæos sanctificare volens, populum totum ab omni femina se continere præcepit, ut Dei potiri præsentia mererentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For ye know what commandments we gave you by the Lord Jesus.
In Context
3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
Read all of Thessalonicenses i 4
Cross References
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
2 Thessalonians 3:6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.