The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 3 › Thessalonicenses Ii 3:6

Thessalonicenses Ii 3:6

Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now we command you, brethren, in the name of our Lord Jesus Christ, that ye withdraw yourselves from every brother that walketh disorderly, and not after the tradition which he received of us.

In Context

5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: + 3.7 Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.

Read all of Thessalonicenses Ii 3

Cross References

Matthew 18:17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. + 18.17 Dic Ecclesiæ. Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.

1 Corinthians 5:4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, + 5.4 In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.

1 Corinthians 11:2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. + 11.2 Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.

Ephesians 4:17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, + 4.17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

1 Thessalonians 4:1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. + 4.1 De cætero. Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum. Audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare, etc., sic et ambuletis, recte conversando. Et placere Deo. Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectæ operationis decorat. Sic et ambuletis. Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. Ut abundetis magis. Hoc non mutatur in ordinatione litteræ.

1 Thessalonians 5:14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 3:5Thessalonicenses Ii 3Thessalonicenses Ii 3:7 →