bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:24
Thessalonicenses i 5:24
Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. + 5.24 Fidelis. Quasi dicat: Oro ut sanctificet, ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Faithful is he that calleth you, who also will do it .
In Context
23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. + 5.23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. Sine querela. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu. Hoc est usque ad finem vitæ.
25Fratres, orate pro nobis.
Read all of Thessalonicenses i 5
Cross References
Deuteronomy 7:9Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
Psalms 36:5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 1
Psalms 92:2Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. + 92.2 Ex tunc. ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es. 1
Psalms 138:2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 1
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
This Verse In Other Editions
Study Thessalonicenses i 5:24